Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 22

LUCAM 22:41-60

Help us?
Click on verse(s) to share them!
41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
42dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
57At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
58Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
60Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

Read LUCAM 22LUCAM 22
Compare LUCAM 22:41-60LUCAM 22:41-60