Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 19

LUCAM 19:22-37

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

Read LUCAM 19LUCAM 19
Compare LUCAM 19:22-37LUCAM 19:22-37