Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 18

LUCAM 18:3-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
4Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
5tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
6Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
17Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
19Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
21Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.

Read LUCAM 18LUCAM 18
Compare LUCAM 18:3-21LUCAM 18:3-21