Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 16

LUCAM 16:8-18

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
9Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?
12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
15Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
18Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

Read LUCAM 16LUCAM 16
Compare LUCAM 16:8-18LUCAM 16:8-18