Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 10

LUCAM 10:9-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?
26At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
27Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
28Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?
30Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
32Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

Read LUCAM 10LUCAM 10
Compare LUCAM 10:9-32LUCAM 10:9-32