Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 23

LIBER NUMERI 23:12-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus?
13Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei.
14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
15dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
16Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
17Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?

Read LIBER NUMERI 23LIBER NUMERI 23
Compare LIBER NUMERI 23:12-17LIBER NUMERI 23:12-17