Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 22

LIBER NUMERI 22:2-26

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
4dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
9Quid sibi volunt homines isti apud te?
10Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
11dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
13Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
14Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.
15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:
17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
18Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.
23Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
25Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:
26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.

Read LIBER NUMERI 22LIBER NUMERI 22
Compare LIBER NUMERI 22:2-26LIBER NUMERI 22:2-26