Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 18

LIBER NUMERI 18:16-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
16cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
17Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
18Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt.
19Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
20Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
22ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
25Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
26Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,
27ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus:

Read LIBER NUMERI 18LIBER NUMERI 18
Compare LIBER NUMERI 18:16-27LIBER NUMERI 18:16-27