Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 16

LIBER NUMERI 16:3-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
4Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:
5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
6Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
7et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.
8Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi:
9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
10idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
11et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?

Read LIBER NUMERI 16LIBER NUMERI 16
Compare LIBER NUMERI 16:3-11LIBER NUMERI 16:3-11