Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 15

LIBER NUMERI 15:22-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
23et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
24oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:
25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:
26et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:
28et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
31verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,

Read LIBER NUMERI 15LIBER NUMERI 15
Compare LIBER NUMERI 15:22-32LIBER NUMERI 15:22-32