Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 13

LIBER NUMERI 13:21-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
23Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
24Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:
25qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
26Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
27venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
28et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:
29sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.

Read LIBER NUMERI 13LIBER NUMERI 13
Compare LIBER NUMERI 13:21-29LIBER NUMERI 13:21-29