Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 13

LIBER NUMERI 13:15-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
16De tribu Gad, Guel filium Machi.
17Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue.
18Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
19considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
20ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris:
21humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

Read LIBER NUMERI 13LIBER NUMERI 13
Compare LIBER NUMERI 13:15-22LIBER NUMERI 13:15-22