Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 10

LIBER NUMERI 10:3-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
4Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.
5Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
6In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis:
12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
16In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

Read LIBER NUMERI 10LIBER NUMERI 10
Compare LIBER NUMERI 10:3-17LIBER NUMERI 10:3-17