Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 10

LIBER NUMERI 10:22-33

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
30Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

Read LIBER NUMERI 10LIBER NUMERI 10
Compare LIBER NUMERI 10:22-33LIBER NUMERI 10:22-33