Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 10

LIBER NUMERI 10:12-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
16In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

Read LIBER NUMERI 10LIBER NUMERI 10
Compare LIBER NUMERI 10:12-27LIBER NUMERI 10:12-27