Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 8

LEVITICUS 8:5-20

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
14Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
16Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare:
17vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
18Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
19immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
20Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

Read LEVITICUS 8LEVITICUS 8
Compare LEVITICUS 8:5-20LEVITICUS 8:5-20