Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 27

LEVITICUS 27:27-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.
28Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino:
29et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
30Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
31Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
32Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.

Read LEVITICUS 27LEVITICUS 27
Compare LEVITICUS 27:27-32LEVITICUS 27:27-32