Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 26

LEVITICUS 26:17-44

Help us?
Click on verse(s) to share them!
17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente.
18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
19et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam.
20Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
22immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
23Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:
24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
25inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
26postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.
27Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me:
28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
29ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
30Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
32Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
34Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ: quando fueritis
35in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente,
37et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
38Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
39Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:
40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
41Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.
42Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero:
43quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
44Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,

Read LEVITICUS 26LEVITICUS 26
Compare LEVITICUS 26:17-44LEVITICUS 26:17-44