Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 25

LEVITICUS 25:6-18

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
11quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
12ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis.
13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
14Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
15et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

Read LEVITICUS 25LEVITICUS 25
Compare LEVITICUS 25:6-18LEVITICUS 25:6-18