Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 25

LEVITICUS 25:29-55

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
31Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
32Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
33si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
34Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum:
43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:
48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:
52si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
55Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.

Read LEVITICUS 25LEVITICUS 25
Compare LEVITICUS 25:29-55LEVITICUS 25:29-55