Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 25

LEVITICUS 25:2-16

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
5Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
11quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
12ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis.
13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
14Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
15et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.

Read LEVITICUS 25LEVITICUS 25
Compare LEVITICUS 25:2-16LEVITICUS 25:2-16