Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 25

LEVITICUS 25:12-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis.
13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
14Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
15et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
20Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
21dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
24unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

Read LEVITICUS 25LEVITICUS 25
Compare LEVITICUS 25:12-29LEVITICUS 25:12-29