Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 24

LEVITICUS 24:3-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:
6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno:
9eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
10Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
12Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
13Qui locutus est ad Moysen,
14dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
15Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;

Read LEVITICUS 24LEVITICUS 24
Compare LEVITICUS 24:3-15LEVITICUS 24:3-15