Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 23

LEVITICUS 23:26-35

Help us?
Click on verse(s) to share them!
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
30et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
35Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.

Read LEVITICUS 23LEVITICUS 23
Compare LEVITICUS 23:26-35LEVITICUS 23:26-35