Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 23

LEVITICUS 23:20-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.

Read LEVITICUS 23LEVITICUS 23
Compare LEVITICUS 23:20-28LEVITICUS 23:20-28