Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 22

LEVITICUS 22:4-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
5et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
6immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
8Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
9Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
10Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
12Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
13Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.

Read LEVITICUS 22LEVITICUS 22
Compare LEVITICUS 22:4-14LEVITICUS 22:4-14