Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 21

LEVITICUS 21:1-8

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
3et sorore virgine quæ non est nupta viro:
4sed nec in principe populi sui contaminabitur.
5Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
6Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
8et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.

Read LEVITICUS 21LEVITICUS 21
Compare LEVITICUS 21:1-8LEVITICUS 21:1-8