Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 19

LEVITICUS 19:8-31

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
9Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,
10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
12Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.
20Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
21Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
22orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
23Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
24Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
25Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.
27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.
28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
29Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
30Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.

Read LEVITICUS 19LEVITICUS 19
Compare LEVITICUS 19:8-31LEVITICUS 19:8-31