Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 19

LEVITICUS 19:20-36

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
21Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
22orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
23Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
24Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
25Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.
27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.
28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
29Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
30Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
32Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
33Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:
34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
35Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.
36Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.

Read LEVITICUS 19LEVITICUS 19
Compare LEVITICUS 19:20-36LEVITICUS 19:20-36