Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 18

LEVITICUS 18:24-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
26Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
27Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
29Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

Read LEVITICUS 18LEVITICUS 18
Compare LEVITICUS 18:24-30LEVITICUS 18:24-30