Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 16

LEVITICUS 16:2-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
3nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
4Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
7duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
8mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
9cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
10cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:
12assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta:
13ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
14Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
16et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
17Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.
18Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:
19aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.

Read LEVITICUS 16LEVITICUS 16
Compare LEVITICUS 16:2-19LEVITICUS 16:2-19