Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 14

LEVITICUS 14:37-49

Help us?
Click on verse(s) to share them!
37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
38egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
39Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,
40jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:
41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
44ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
45quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
47et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
48Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
49et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:

Read LEVITICUS 14LEVITICUS 14
Compare LEVITICUS 14:37-49LEVITICUS 14:37-49