Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 14

LEVITICUS 14:11-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
12tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus,
13immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
14Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis:
15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
16tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
17Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
18et super caput ejus.
19Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum,
20et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
23offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
24Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:

Read LEVITICUS 14LEVITICUS 14
Compare LEVITICUS 14:11-24LEVITICUS 14:11-24