Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 13

LEVITICUS 13:33-53

Help us?
Click on verse(s) to share them!
33radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
34Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
35Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
36non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
37Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
38Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
39intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
40Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
41et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
43et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.
44Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
45habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
46Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
47Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,
48in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
49si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:
50qui consideratam recludet septem diebus:
51et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
52et idcirco comburetur flammis.
53Quod si eam viderit non crevisse,

Read LEVITICUS 13LEVITICUS 13
Compare LEVITICUS 13:33-53LEVITICUS 13:33-53