Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 13

LEVITICUS 13:18-35

Help us?
Click on verse(s) to share them!
18Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
19et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere.
21Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:
22et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ;
23sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
24Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
25considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
26Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
27et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
28Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
29Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
30Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
31Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
32et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
33radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
34Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
35Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

Read LEVITICUS 13LEVITICUS 13
Compare LEVITICUS 13:18-35LEVITICUS 13:18-35