Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 11

LEVITICUS 11:1-8

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

Read LEVITICUS 11LEVITICUS 11
Compare LEVITICUS 11:1-8LEVITICUS 11:1-8