Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IUDICUM - IUDICUM 10

IUDICUM 10:7-12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
8Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad:
9in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis.
10Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
11Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,
12Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?

Read IUDICUM 10IUDICUM 10
Compare IUDICUM 10:7-12IUDICUM 10:7-12