Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ISAIÆ - ISAIÆ 1

ISAIÆ 1:20-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
22Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.
23Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
25Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
27Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
28Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

Read ISAIÆ 1ISAIÆ 1
Compare ISAIÆ 1:20-28ISAIÆ 1:20-28