Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ISAIÆ - ISAIÆ 11

ISAIÆ 11:6-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
7Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.
8Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
10In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.

Read ISAIÆ 11ISAIÆ 11
Compare ISAIÆ 11:6-11ISAIÆ 11:6-11