Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOSUE - IOSUE 13

IOSUE 13:14-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
16Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba,
17et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
18et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
19et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
20Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
22Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
23Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
24Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
25Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,
26et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.
27In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
28Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
29Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
30cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:

Read IOSUE 13IOSUE 13
Compare IOSUE 13:14-30IOSUE 13:14-30