Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 9

IOHANNEM 9:29-41

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
37Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
41Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.

Read IOHANNEM 9IOHANNEM 9
Compare IOHANNEM 9:29-41IOHANNEM 9:29-41