10Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
11Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.
14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.