Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 8

IOHANNEM 8:47-58

Help us?
Click on verse(s) to share them!
47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
48Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
49Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
50Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.
51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
53Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
54Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
55et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
56Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
57Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

Read IOHANNEM 8IOHANNEM 8
Compare IOHANNEM 8:47-58IOHANNEM 8:47-58