Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 8

IOHANNEM 8:3-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
4et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
5In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
11Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
13Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
14Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
15Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;
16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
19Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

Read IOHANNEM 8IOHANNEM 8
Compare IOHANNEM 8:3-19IOHANNEM 8:3-19