Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 8

IOHANNEM 8:22-44

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
25Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.
26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
27Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
28Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
39Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

Read IOHANNEM 8IOHANNEM 8
Compare IOHANNEM 8:22-44IOHANNEM 8:22-44