Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 8

IOHANNEM 8:11-37

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
13Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
14Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
15Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;
16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
19Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
20Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
21Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
22Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
25Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.
26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
27Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
28Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

Read IOHANNEM 8IOHANNEM 8
Compare IOHANNEM 8:11-37IOHANNEM 8:11-37