Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 7

IOHANNEM 7:3-18

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
5Neque enim fratres ejus credebant in eum.
6Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
7Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
9Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
10Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
11Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
14Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
16Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

Read IOHANNEM 7IOHANNEM 7
Compare IOHANNEM 7:3-18IOHANNEM 7:3-18