Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 7

IOHANNEM 7:27-48

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.
34Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
36quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
42nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?

Read IOHANNEM 7IOHANNEM 7
Compare IOHANNEM 7:27-48IOHANNEM 7:27-48