Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 7

IOHANNEM 7:14-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
16Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
20Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
21Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

Read IOHANNEM 7IOHANNEM 7
Compare IOHANNEM 7:14-27IOHANNEM 7:14-27