Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 6

IOHANNEM 6:44-65

Help us?
Click on verse(s) to share them!
44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.
48Ego sum panis vitæ.
49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
54Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
60Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
64Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

Read IOHANNEM 6IOHANNEM 6
Compare IOHANNEM 6:44-65IOHANNEM 6:44-65